Latin
Cap. CXLVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 347-2
Unproofread scanNot analysed yet
alter alterum deuoret in more est maxime in uolucrum genere. Aquilam, si pugnam coeperit, repugnantes uincunt olores: ipsi autem nunquam nisi prouocati inferunt pugnam. Canere soliti sunt, &praecipue iamiam morituri. in mari Africo hoc saepe sentiri ferunt. uolant etiam in pelagus longius. C Praecipue faciem purgat atque erugat cyeni adeps. Olorum similitudinem 4 onocrotali habent: nec distare existimarentur omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius uteri genus. huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit capacitas: mox perfecta rapina, sensim inde in os reddita in ueram aluum ruminantis modo defert. Gallia hos septentrionalis proxima Oceano mittit. Onocrotalorum duo produntur genera, alterum aquatile, alterum solitudinis. Diomedeas aues Iuba cataractas uocat: &eis esse dentes oculos que igneo colore, caetero candidas tradens: Si uolucrum quae sit dubiorum forma requiris, Vt non cygnorum, sic albis proxima cygnis. Magna pedis digitos pars occupat: oramque cornu Haec Ouidius. Indurata rigent, finemque in acumine ponunt.