Latin
Cap. CXLIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 349-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXLIX. De anatino genere, &aliis quę anatibus similes sunt. Palmipedum grauiorum genere anates sunt, quae &circa lacus &a-F Emnes uersantur. Anati gula tota ampla &lata est: appendices quoque pau cas habet infra quà definit intestinum. Anas mas, ut Alexander Myndius prodit, maior est foemina, &colore magis uario. Anates solae, quaeque sunt eiusdem generis, in sublime protinus sese tollunt: atque euestigio caelum petunt, &hoc etiam ex aqua: itaque in foueas quibus feras uenamur delapsae solae euadunt. Veneno anates Ponticas uiuere autumant. anates pennas ro stro purgantes uentum praesagiunt. Anatis caro durior est, quam sit turdorum merularumue aut paruarum auium. Quod uero traditur in torminibus mirum est: anate apposita uentri transire morbum, anatemque emori. Sanguis anatum Ponticarum aduersus omnia mala medicamenta pollet: itaque &spissatus seruatur, uinoque diluitur. Mithridatis inuentum autu mant sanguinem anatum Ponticarum miscere antidotis, quoniam ueneno uiuerent. Similes anatibus sunt, sed minores paulo, quos glaucia Graeci uocant ab oculorum colore. Anati quoque similis, sed minor est &bo scas: circa lacus quoque &amnes uictitans. Mas in hoc genere magis ua rius cernitur: habent &mares rostra sima atque minora. Inuenitur &boscadis genus quoddam anate majus, sed minus chenalopece. Quas ab urinandi uoluptate colymbidas &colymbos nominant. omnium aquaticarum quae palmipedes sunt, &in lacubus aut amnibus uictitant, minimae sunt: atri ac sordidi coloris, acuto rostro. soli earum spectantur oculi, cae tero merguntur. Phascades paulo maiores sunt quàm colymbides: caetero similes anatibus. Est &uria dicta, non multo minor anate: rostro longiore ac tenui, colore sordido figlino. Angustum &phalaris uocata rostrum 5 obtinet: caput rotundius, uentrem subcinericio colore, dorsum nigricans: 6 haec &circa lacus &amnes uictum quaerit. Phalarides in Seleusia Parthorum, &in Asia laudatissimae. Anates, Νῆτται περιεξόσμείαι dicuntur ab Aristophane, quasi cingulum candidum habentes, ut uult scholiastes. Νῆσσας ἀχριάδας uocauit Aratus aues marinas, quae in insulis sunt. 2 Boschidas dixit Columella: sed uide an sint exemplaria uera. Magis uarius, κατὰ γραφος. 4 Σκέπτονται δὲ ὄμματα, τὰ δὲ πολλὰ καταδύεται, id est saepissime merguntur, uel urinantur. 5 Longiore, Μακρὸν, μικρόν. 6 Sordido figlino, ῥυπαροκέραμος. 7 In hoc lacustrium genere nominantur à Varrone &Columella querquedulae. De coruis aquatilibus.