Latin
Cap. CL
Edward Wotton, De differentiis animalium 350
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CL. Orui aquatici naturaliter caluent, quibus apud Graecos nomen est inOde. Phalacrocoraces aues Balearium insularum peculiares, iam etiam 1 in Alpibus capiuntur. Qui corax, id est coruus appellatus est, magnitudo ill est quanta ciconiae, sed crura breuiora: palmipes natansque, colore nigro Insidit arboribus, &nidulatur in iis unus ex hoc genere. Et hae quidem aues circa aquas uictum sibi quaerunt. 1 Corax, Κωρώνη θαλάσσιος haec est, ni fallor, apud Arrianum in ponti Euxini naui gatione, &alia ab aethya: quanquam aliter uideatur Suidae &Hesichio, uti supra in aethya. De brintho &upupa. Cap. CLI. AOntes autem colunt &syluas upupa &brinthus: cui &uictus pro NIbus, &uox sonora est. Vpupa quoque montium incola est &sylua rum, coturnice paulo maior: &ut poeta de tyreo ait, Cui stant in uertice cristae, Prominet in modicum praelonga cuspide rostrum: Nomen epops uolucri est, facies armata uidetur. Obscoena pastu auis, crista uisenda plicatili, contrahens eam subrigensque