Latin
361.5 to 361.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 361.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Animal enim quae uermem pariunt, primo exiguum edunt, quod per se augetur sine ullo annexu: ita &piscium oua in mari crescunt: sed quaedam summa celeritate, ut murenarum: quaedam paulo tarD dius. Ouum piscium non bicolor ut auium, sed unicolor omnium est, &al 2 bum magis quàm luteum, tam antea quàm postea cum foetus insidet. Et pi scium generatio ex ouo, quanuis ab auium generatione differat, simili ta men agitur modo, siue intus siue foris est ouum: quippe cum &foetus in summo ouo nascatur, membrana obducta: &uenae similes inter initia sper gantur, &caput &oculi: denique partes superiores principio fiunt praegrandes: increscente etiam foetu, humor pari modo subinde absumitur: demum nihil superest quod non foetum subierit, sicuti de uitello auium expositum est. Adhęc cibus in aluo suggeritur eodem modo pisciculis albus, quo auium pullis luteus: nutritur enim non ex luteo, cum oua piscium unicolora sint, sed neque est luteum à candido separatum, sed miscentur in iis ista usque quaque &confunduntur. Foetus, ubi absumptus fuerit oui humor, nuclei fi-E gura iam constant: &primum nullum accipiunt cibum, sed ex oui humore iam hausto increscunt. post nutriuntur aquis dulcibus usquedum satis augeantur.