Latin
Cap. CLVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 362
Unproofread scanNot analysed yet
Piscibus autem hoc commune omnibus est, ut celeri incremento perficiantur, sed praecipue coracino inter minores: orphus uero breui ex paruo insignem magnitudinem accipit. Qui oua pariunt pisces, in his ouum ipsum arenidum est, &tota uulua ouis referta est: itaque fit ut in paruis quibusdam pisciculis oua tantummodo gemina esse uideantur: nam ob tenuitatem exiguitatemque uulua incerta in iis est. De coitu piscium satis dictum iam est. Partus autem piscium neque eodem tempore, neque simili modo omnium fit: nec pari temporis spatio geritur uterus. Pisces plurimi semel anno pariunt, ut ij fere qui χυτοὶ, id est fusanei ex argumento cognomi F nantur, quia fusim retibus capiantur. quidam tamen saepius: sunt enim qui bis pariant, ut saxatiles omnes: &in iis mullus ter parit. Non desunt qui omnibus anni temporibus pariant, ut murena. Pariunt pisces plurima sui parte mensibus iis tribus, Martio, Aprili, Maio: Autumno pauci, ut salpa, sargus &nonnulla similia, paulo ante aequinoctium: adde iis torpedinem &squatinam. Sunt certe quae per hyemem suos edant partus, ut lupus, mugilis, belone. Mugilum quoque genera grauescere mense Decembri incipiunt, geruntque diebus tricenis. Per aestatem mense Iunio thunna circa solstitium parit: spargi etiam per aestatem pariunt: &qui pelagici sunt, aestate magna ex parte pariunt. Nec etiam pari temporis spatio geritur uterus: alij nanque diebus tricenis ferunt uterum, alij minus. Pariendi terminus piscium compluribus est, ubi uermiculi nati in uentre fuerint: innascuntur enim minuG ta quaedam animalia uermium specie, partumque expellunt. Profecto omne genus piscium celeriter adolescit, &praecipue in ponto: quippe cum incrementum singulis diebus intelligatur. Omnino ita existimandum est, ut eidem piscium generi, non iisdem locis degenti, nec coeundi uterumue ferendi tempus esse idem, nec foetificandi, nec in magnitudine proficiendi. Ve rum haec nos ita exponimus, inquit Aristoteles, ut magna ex parte res eue nit. Lacustres &fluuiatiles pisces quinto suae aetatis mense uterum gestare magna ex parte incipiunt. pariunt omnes intra annum. Nec semen generationis simul omne emittunt mares, nec onum foeminae: sed modo marinorum hi quoque semper intra se aliquid plus minusue, foeminae ouorum, mares liquoris prolifici retinent. Cyprini quinquies aut sexies anno, chalcis ter, reliqui semel edunt oua. Pariunt omnes in fluuiorum sta gnantibus locis, &lacuum arundinetis, ut phoxini &percę. Non solum pa res cum paribus, sed etiam admodum grandes cum paruis conueniunt, admouentque meatus, quos aliqui umbilicos uocant: qua quidem parte foemina ouum, mas liquorem uenereum depromit. Et oua quae liquor ille uitalis contigerit, admodum glutinosa redduntur, &candidiora ex templo cernuntur: maioraque reddi eodem die propemodum dixerim. paulo autem post, oculi foetus existunt conspicui, pręgrandesque apparent: quae ex ouis non attigerit liquor masculi ille uitalis, haec sterilia redduntur, ut in marino A marino etiam genere euenire diximus: mas deinde oua quae edita sunt custodit, foemina abit cum peperit.