Latin
Cap. CLVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 363
Unproofread scanNot analysed yet
Pisciculo iam ex foecundis onis increscente, detrahitur uelut putamen, quod membrana est ouum ambiens &pisci culum. Horum quibusdam tardius incrementum ex ouo est: ideoque silurus mas, uel quadraginta aut quinquaginta assidet custodiens oua, ne à piscibus occurrentibus absumantur. at minorum nonnulla, uel tertio die speciem pisciculi capiunt. Foeminas cum parturiunt saepenumero singulas, mares tredecim sequuntur. Mox foemina oua procedendo emittit: mares sectan tes semen illud suum ouis respergunt, ut modo diximus. uerum plurima pereunt: quòd enim foemina non stabilis, sed mutans continue parit, dissipari oua necesse est, uidelicet ea quae non in materiem inciderint aliquam, cui haereant, B sed excepta unda ferantur. Habent mares omnes semen genitale praeter an guillam: quae neutrum neque ouum neque semen sortita est. Pisces maxima quidem ex parte ouo gignuntur, ut dictum iam est: quidam tamen uerme nascuntur, ut mugilum genus quoddam, &aliorum fluuiatilium piscium: ad haec anguillarum genus. Sed sunt qui &limo &arena proueniat, etiam ex iis generibus quae per coitum &oui primordio generantur: quod tum aliis locis palustribus, tum apud Gnidum factum olim memoratur: stagnis enim sub canis ortu resiccatis, &limo iam arido, ubi primum imbribus restagnare loca inciperent, pisciculi nascebantur generis mugilum. Quod per coitum procreatur, magnitudine μανιδιον, id est haleculae paruae: nec in his aliquid uel oui uel seminis continebatur. Quae autem nec ouum ne cani mal pariunt, omnibus iis ortus uel ex limo uel ex arena, uel etiam ex putre dine per summa aquae facta agitur, ut in anguillis &apuarum generibus. De coitu &partu atque de omni piscium generatione dictum iam est. Epitrageae, ab hirci sterilitate sic dicti, ut uult Theodorus. 2. Quo uero differat piscium generatio ex ouo ab auium generatione, pluribus ostendit Aristoteles lib. 6. histor. animalium.