Latin
Cap. CLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 364
Unproofread scanNot analysed yet
Caeteris piscibus captura minorum à fronte agitur ore, ut solent natare: at chartilaginei (quemadmodum etiam E delphini &omnes fere cetacei generis) resupinati corripiunt: habent enim os subter. Victus causa ineunt pręlium maiores contra minores: maior enim quisque atque robustior minorem infirmioremque deuorat. Et piscium alij gregatim degunt amicique sunt, ut qui dromades uocantur &thynni &2 hamiae: alij non gregatim, inimicique uiuunt. Qui amici sunt congregantur partim cùm utero ferunt, partim cum foetum ediderint. Est sane plurima piscium pars gregatilis: nec ullus grex caret duce: &horum nonnulli non modo gregales sunt, uerum etiam coniugales. Greges statis temporibus (ut modo dixi) constituunt: scilicet cum uterum gerunt, aut post partum. Cocunt in gregem non solum quae eiusdem generis sunt, sed etiam quibus idem aut similis pastus appetitur, modo abundet cibus: nam lupus &mugilis quan quam inimici sint capitales, tamen stato tempore congregantur. Talis piscium uictus est. Porrum, πρασιον, id est marrhubium: ita habetur in nostris exemplaribus Gręcis. Δρομάδας Theodorus cursores uocat &cursiones: ut lib. 6 histor. animalium. Aestate pariunt omnes, qui cursiones uocatur. Quòd loca mutent pisces uarie, atque latitent. Cap. CLVIII.