Latin
Cap. CLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 364-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ocum etiam mutare solent pisces: alij enim ex ponto aut in pontum traEnant: alij per hyemem ex alto in litora teporis gratia ueniunt: contrà aestate ex litore in altum uitantes aestum discedunt. semper quae imbecilliora sunt prius utrauis ratione discedunt: ut scombri ante quam thunni. Pe tunt autem pontum tum pastus gratia, qui uberior &commodior ibi pro-G pter aquarum dulcium admixtionem suppeditatur: facit enim copia amnium loci illius, ut mare sit dulcius, &cibus largior habeatur, quem iidem fluuij deferunt: tum etiam propter partum: sunt enim ibi loca ad partionem aptio ra &tutiora: (beluae nanque magnę pauciores ibidem sunt, nec in ponto fere quicquam maleficum est,) &humor dulcior ac potulentior foetum melius educat. Quin &latent piscium complures: alij hyeme, ut hippurus &coracinus, thunnus, &pisces saxatiles, omnemque cartilagineum genus, diebus scilicet frigidissimis: nonnulli aestate, ut glauci: non enim fere capiuntur hi nisi statis quibusdam temporibus, eisdemque semper: cum caeteri omnes fere semper capiantur. Saxatiles uero coniugatim mares cum foeminis condu-H tur, quomodo &foetificare solent: ut turdi, merulę, percae. Duo lacus Italię, inquit Plinius, in radicibus Alpium, Larius &Verbanus appellantur, in quibus pisces omnibus annis uergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis clauorum caligarium effigie: nec amplius quàm circa cum niensem uisuntur. De coloris mutatione in piscibus, uoceque &somno. Cap. CLIX. AVtant colorem pisces nonnulli pro anni tempore, (quemadmodum &MA ex auibus quaedam) ut qui merulae uocantur &turdi: uere enim nigre scunt, post uer albedinem suam recipiunt. Phuca etiam mutat colorem: cum enim A enim caeteris temporibus candida sit, uerno uaria redditur.