Latin
Cap. CLVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 365
Unproofread scanNot analysed yet
Pisces uocis quidem expertes sunt: quippe qui neque pulmonem neque arteriam aut gut tur obtineant, sed sonos quosdam stridoresque mouent, qui uocales esse existimantur, ut lyra &chromis: his enim quasi grunnitus quidam emittitur: chalcis quodammodo stridet. cuculus perinde ut cuculus auis obstrepit, unde nomen accepit. Necnon cartilaginei generis nonnulla τείζειν, id est stride re uidentur: uerum ab iis uocem emitti ullam, recte dici non potest: at sonum siue strepitum reddi uerius dixeris. Dormiunt pisces noctu potius quàm interdiu: &magna ex parte uel ad arenam, uel ad lapidem aliquem procum bentes quiescunt imis gurgitibus, uel sub saxo aut limo abditi. Plani autem piscium arena sese occultant: deprehenduntur situ ipsius arenae, tollunturque fu B scina percussi: cartilaginea uero ita interdum dormiunt, ut uel manu tollantur. De ualetudinis piscium differentiis, tum ex locis, tum ex temporibus.