Latin
369.5 to 369.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 369.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pisces quicunque herbis radicibusque o-H ptimis ad saturitatem pascuntur, ij meliores euadunt: qui autem coenosis her bis maliue succi radicibus uictitant, aut iis quae ex urbibus expurgantur, (uti modo diximus) pessimi: putrescuntque ac male olent, si post capturam paulo diutius seruentur. Nec minus &qui in aquis uitiatis degunt, mali odoris atque insuaues mucosique euadunt: cumque sint aliis longe pinguiores, citissime putrescunt. Minime uero tardissimeque omnium putrescunt, qui puro ex mari uictum petunt, bonique odoris sunt &sapore iucundo: pin guitudinis autem uel nihil uel minimum in se habent. Qui in paludibus aut fluuiis gignuntur, eorum caro fere spinis abundat: quod in marinis raro accidit. Pisces cum impleri incipiunt à coitu boni omnes sunt: sed proA cedente uteri tempore alij pręstant, alij non. Maena utero grauis melior est. coracinus etiam cum utero fert optimus est. mugilis uero &lupus &reliqui ferè omnes squama intecti, deteriores sunt cum ferunt. Similes sibi ferentes &non ferentes pauci sunt, ut glaucus. Haec Aristoteles.