Latin
Cap. CLX
Edward Wotton, De differentiis animalium 370
Unproofread scanNot analysed yet
Xenocrates autem, uere inquit, cum utero gestant, optima est piscium maxima pars: aestate praestant phagri &synodontes. Hepatus autumno uilescit, ut qui ui tiosum tunc procreat succum: lupi uero ac mugiles eo tempore gratiores ha bentur. Subeunt etiam fluuios piscium genera complura, &praestant in fluen tis &lacubus, ut amia, mugilis. gobiones etiam pinguescunt, qui in fluuios ascenderint. Fluuiatiles &lacustres optimi sunt post partum &seminis e missionem, postquam cibo se refecerint: sed nonnulli etiam cum ferunt, con mendantur, ut saperdes: alij damnantur, ut silurus. Cum caeteri omnes maB res suis foeminis sint praestantiores, glanis foemina praestat suo mari: &in genere anguillarum quoque meliores sunt, quas foeminas nominant. Vitiantur senectute pisces: &quidem thunni ad rem salsamentariam senes im probi sunt: multum enim carnis sale absumitur, quod idem uel in caeteris piscibus euenit. Pisciculi recens nati facile in uentriculo corrumpuntur qui uero cetacea specie sunt &magni, duri sunt, concoctu difficiles &stomacho ingrati: qui autem &aetate &magnitudine sunt media, concoctionem pariter &digestionem facilius admittunt. In partibus quoque piscium discrimen est: quę nanque caudae proximę sunt, suaues existunt, &melius cule nutriunt, ut quae sui motione exercitentur magis: quae uero ad uentren pertinent, pinguetudinis nonnihil habent: ac proinde stomacho innatant, &per aluum facilius redduntur. Dorsum carnem habet duriorem: caput ue ro etiam minus praebet alimenti, &quod non facile digeritur. Rursum sces assi, Xenocrates ait, nutriunt magis, nec tam facile permeant: iurulenti minus exhibent alimenti &citius permeant: frixi gustui suaues, sed stomacho minus grati, facileque corrumpuntur: minus nutriunt, &uentriculo innatant. Piscium genus omne dum adhuc spirat, (ut ita dicam) coquen dum est: non enim facile seruari patitur, nisi carnem admodum duram habeat. Piscium ius, qui recentes sunt, modo per se, modo cum uino aluum mouet: idem &urinas cit è uino maxime. Priuatim uero ad hunc usum confi D citur è phycide, scorpione, iulide &percis, atque aliis saxatilibus molliori busque: &qui uirus minime resipiunt, ex aqua, oleo, sale &anetho. addit Plinius apium, coriandrum, &porrum. Ius piscium in patina coctorum cum lactucis tenasmum discutit. Piscium adipem ad suffusiones imposuere non nulli. Omnium piscium fluuiatilium marinorumque adeps liquefactus oleo, admixto melle, oculorum claritati plurimum confert. Piscium natura generatim ita se habet.