Latin
371.1 to 371.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 371.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Horum animalium, inquit Galenus, cutis est aspera, noctumque splendescit: inde σιλάχια uocari putant ἀπὸ τοῦ σέλας ἔχειν: hęc cer te graece in uniuersum selache appellauit Aristoteles primus: hoc nomine eis imposito, nos distinguere non possumus, ni cartilaginata appellare libeat aut cartilaginea. Huius generis maximę parti os infrà parte supina situm est: quamobrem hoc genus, nisi conuersum resupinetur, cibum corripere nequit. Horum aliqua pinnis carent, uidelicet quae plana sunt &caudam habent, ut raia &pastinaca, suaque ipsa latitudine natant: ranam tamen pinnas habere uidemus, &quaecunque suam latitudinem non colligunt in mucronem. Branchias habent omnia cartilaginea, non spineo, ut alij pisces, sed cuticulari operimento opertas: atque iis fere si plana sunt, parte inferiore supinaque habentur, ut raiae. Rana autem deductas in latera habet branchias: sed si oblonga sunt, eorum lateribus adhaerent, ut in quouis mustelino genere cernitur: in quibus omnibus branchiae duplices sunt, &quinae ex utraque parte. Squamis minime operiuntur cartilaginea, sed aspera cute fere muniuntur: leuia sunt perpauca. Cauda ipsa non omnibus similis est: planorum enim nonnullis spinosa, &longa, &gracilior est, ut torpedini, pastinacae &huiusmodi aliis: quorundam carnosa quidem sed breuis, ut ranis. Omnibus certe hoc commune est, ut partes quae caudae proximae sunt, mediis partibus multo sint carnosiores. Differunt nonnulli mares à suis foeminis, eo quòd maribus bina quaedam circa excrementi ostium pen dent, quibus foeminae carent, ut in galeorum genere perspicitur. Raiae foeG minae &id genus omnibus genitale simile muliebri est. Iecoris partes in cartilagineis adeo dirimuntur, ut bina esse iccinora uideantur: estque iis ie cur adipeum, adeo ut eorum quorundam iecinoribus colliquatis oleum fiat. Magnae cartilagineorum parti nulli sunt circa uentriculum appendices: uulua cartilagineis bipartita pertinensque supra ad septum, quomodo auibus est, &infra quoque porrecta: atque etiam de medio sui bipartiti sinus arctior ad septum usque pertendit. ac oua hoc in loco ad septi originem, maxima pro parte consistunt: mox prolapsis in spatium latius, foetus animales excluduntur.