Latin
371.5 to 371.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 371.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Partem itaque uuluae superiorem in qua oua gignuntur, sub septo ad lumbos &prona habent: inferiorem ad aluum, quâ procreatur animal: uerum non omnibus oua iuxta praecordia haerent, sed nonnullis galeo-H rum generis in medio iuxta spinam consistunt, ut caniculis. Cartilaginea nullo discreto adipe carni uentriue adhaerente pinguescunt. Coeunt ex car tilagineis plani, iidemque habentes caudam, ut raia, pastinaca &reliqua huiusmodi, non solum admotis supinis, sed etiam tergo foeminarum supinis marium superpositis: modo cauda nullo impedimento ob crassitudinem sit. Squatinę &quibus plenior cauda est, iis attritu mutuo tantum partium supinarum coitus agitur. Sunt qui uidisse affirmant nonnulla ex cartilagineis auersa modo canum terrestrium cohaerere. coitus etiam tempore conplura ex his sibi adhaerentia capiuntur. Cartilagineum genustam planum quàm galeodes animal generat: nec tamen cartilagineis foetus sine ouo est. A pariunt enim intra se primum oua, &augent atque excludunt, praeterquam rana: mox animal foras pariunt.