Latin
Cap. CLXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 372
Unproofread scanNot analysed yet
Qua, maxima quidem ex parte, iuxta praecordia omnibus: sed nonnullis non iuxta praecordia, sed in medio uuluę cir ca spinam oua adhaerent, uti modo diximus: unde aucta in imum transferuntur uteri locum, efficiunturque animalia infrà ad genitale, umbilico haerente ad uuluam: ita ut ouo absumpto partus non aliter fiat, quàm in iis quae 2 iam inde à primo ortu animal generant. Omnia fere cartilaginea simul &otia parte superiore continent complura, &alia maiora, alia minora, &inferiore animalia iam exclusa. unde fit ut genus id piscium saepius mense &parere &coire nonnulli arbitrentur: quippe quod non simul uniuersa ede re soleat quae conceperit, sed particulatim repetens saepe &diu peragens: ut dum superius oua contrahit, inferius concoquat atque perficiat. SuperfoeB tant cartilaginea, &ferunt utero mensibus cum plurimum senis: &cum tem pus pariendi instat, repetunt litus &uada, pelago &alto relicto gurgite, ut neque tepore careant, &progeniem tutius collocent. Qua omnium cute mol liore operta sunt, pręterquam ranarum, quod unum solidum durumque est. Omne genus cartilagineum minus foetificat, quia animal gignit. Carnibus tantum uescuntur cartilaginei: &resupinati corripiunt pisces quos de uorant: habent enim os subter, ut ante diximus. Motus eorum lentus pigerque est: ut qui non spina aut neruo corroborantur, sed cartilagine. Latent omnes diebus frigidissimis. In hoc genere torpedo &pastinaca molliorem habent carnem atque suauem, &quae modice aluum moueat, nec concoctu diffiC cilem: quae &mediocriter corpus enutriat, sicuti &alia quae carnem habent mollem: ut nonnunquam in piscium etiam saxatilium penuria his uti pos sis. Raia uero leuiraia &squatina atque alia id genus duriora sunt, &concoctu difficiliora: alimentum autem praebent copiosius, quàm aut torpedo aut pastinaca: senibus tamen inutilia sunt. Diphilus omnium cartilagineorum carnem concoctu esse difficilem, succumque gignere flatuosum prodidit: usumque eorum assiduum ac diuturnum uisus hebetudinem pro creare. Plana sunt, &c. τὰ πάμπαμ πλατῆ uocantur haec ab Aristotele lib. de animalium gressu. 2. De his plura uideas apud Aristotelem lib. 6 histor. animalium, &lib. I de generatione animalium.