Latin
374.1 to 374.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 374.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ligulis est: meatusque quidam sunt capillamentorum specie in testis. Atque E cum pepererint, ruptis testis excluduntur foetus. In locis uictitat raia coenosis, nec longe à litore, ut author est Oppianus. carnem habet sapore quidem gratam, sed duriorem &concoctu difficiliorem quàm torpedo aut pastinaca: &quae copiosius praebeat alimentum. Raiam hyeme potissimum comedendam suadet Archestratus. Auribus utilissimum bati piscis fel recens, sed &inueteratum uino. In hoc raiarum genere, λειόβατος, quam leuiraiam uocant, fel habet iecori adnexum: &carnem uirosam &concoctioni renitentem, candidam tamen: à nonnullis rhina uocatur. Ea uero quae asteria batis nuncupatur (quasi raiam stellatam dixeris) molliore est carne, succi que melioris. Rhina, quam squatinam uocamus, planus piscis est &cartilagineus: asperam gerit cutim, qua lignum &ebora poliuntur. fel habet ie-F cori annexum. Squatinarum coitus, eo quòd cauda his plenior crassiorue est, attritu mutuo supinarum partium agitur Bis anno parit squatina una ex planis: primus partus uerno fit tempore: secundus autumno circa uergilia rum occasum, qui partus felicior est. foetus suos nonnunquam &emittit &recipit intra seipsam: ut uero Oppianus scribit, non intra se recipit foetus, sed sub pinnulis suis tuetur. Piscium sola, more polypi, suum colorem mutare creditur. Hoc quoque habet in piscibus captandis solertiae: obruit are na sese, cumque nullam sui corporis partem intectam reliquerit, uerberat radiolis sui oris, quos piscatores uirgulas uocant: quas cum pisciculi aspexe rint, adnatant quasi ad algas quibus uesci soliti sunt. Squatina duram habet carnem, concoctu difficilem: sed quae corpus magis alit quàm aut torpedo aut pastinaca. Diphilus rhinam cibum esse leuem ait &concoctu facilem: &ex his grandiores magis alere. Squatinae piscis cutis combusta uerendorum pustulas discutit. Piscium caeterorum diuersa genera coire uisum à nemine est: squatinam solam &raiam hoc facere creditur argumento piscis cuiusdam, qui nomen ex utroque compositum trahit rhinobati, quasi squa tinoraiam appelles: est enim parte priore raiae similis, posteriore squatinae, tanquam ex utroque proueniens genere.