Latin
374.5 to 374.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 374.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc planorum piscium car tilaginatorum genere pastinaca est, à Graecis φύων uocata. Pelagius piscis, ut &reliqua cartilaginata, ut Aristoteles tradit: uerum, ut Oppiano placet, in locis degit coenosis, nec longe à litore. pinnas non habet, sed ipsa sua latitudine natar. Caudam habet longam &spinosam, in qua nascitur qui radius H uocatur aduersis squamis, quo nihil est usquam uenenatius: utpote quo arbores necantur, &hominum caro tabescit. Hoc radio (quod telum est ei) latrocinatur ex occulto, pisces transeuntes figens: argumenta huius solertiae, quòd rardissimi piscium hi, mugilem uelocissimum omnium habentes in uentre reperiuntur. Pastinaca carnem habet molliorem, suauem concoctuque facilem, &quae corpus mediocriter alit: aluumque modice mouet: qua nonnunquam &in piscium saxatilium loco in cibo uti licet. Cibi causa extrahi debet è dorso eius quicquid simile est croco, capuntque totum: &modice collui in cibis, quia saporis gratia perit. Pastinaca contra suum ictum remedio est, cinere suo ex aceto illito, uel alterius. Radius qui eius cauda innaAinnascitur, dentium dolores mitigat, inquit Dioscorides: quos &frangit atque excutit. Pastinacae radio scarificare gingiuas in dolore utilissimum prodidit Plinius. Conteritur is &cum helleboro albo illitus, dentes sine uexatione extrahit. Pastinacae item radius adalligatus umbilico, existimatur faciles partus facere, si uiuenti ablatus sit, ipsaque denuo in mare demissa. Iecur pastinacae in oleo decoctum, lichenas &lepras tollit. pruritum scabiemque, non hominum modò, sed &quadrupedum efficacissime sedat.