Latin
Cap. CLXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 379
Unproofread scanNot analysed yet
Ἀστεριὰς, stellaris, ποικίλος Hae urinantes circa spongias, graui periculo infestant: atroxque cum his di E micatio. In mari rubro tanta est carum copia, uix ut respicere è naui (nedum 3 urinare) tutum sit nauigantibus, remos plerunque ipsos inuadentium: Thec phrastus carchariam uocat: &canem carchariam Archestratus. In amnes nonnunquam subit canicula. Huius caro, quae praedura atque excrementitia est, in uulgi cibum sale maceratur, in quatuor partes dissecta: ingrati autem saporis est atque mucosa: ideoque non nisi raro absque sinapi aut oxelaeo aut alio id genus acri quopiam condimento edi solita.