Latin
Cap. CLXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 380
Unproofread scanNot analysed yet
Ex iis qui bene periti sunt, aliud ex aliis membris, aliud ex ore pharmacum colligut, quod cynosphastum appellant: Nicander Colophonius carchariam lamiam quoque uocari tradit, &scyllam. Alterum caniculae genus centrine uocatur, acu4 leo insignis, quem ad ceruicem gestat, quod in aliis galeorum generibus non F conspicitur: uel, ut alij produnt, innati sunt iis aculei duri, alter in capitis summo uertice, alter in cauda: atque uenenatum quiddam habent. cibo ingrata &haec est grauique odore. Haec &inter galeodeis pisces numeratur, 5 &malefica est ictu aculei uenenoso. Tertium canicularum genus, idemque galei species, γαλεὸς κύον uocatur, id est galcus canicula, &σκύμνος, &σκύμνιον, &σκύλιον &νεύριος. colore est uario. Caniculis hisce in medio uuluae circa spinam oua adhaerent: quae cum accreuerint, absoluta feruntur per uuluam bifurcen annexamque ad praecordia. Caniculae testacea quaedam gerunt in utero, in quibus humor ad oui similitudinem consistit. figura eius, testae similis tibia6 rum ligulis est: meatusque fiunt capillamentorum specie in testis: foetus deinde, rupta dilapsaque illa testa proueniunt. Cum caeteri galei bis anno pariant, (uti modo diximus) canicula semel parit in uere. Foetum ubi aliquis 7 imminet metus, in se recipit, &rursus emittit, ut &caeteri galei. Galeus canicula uiroso sapore est, &malum procreat succum. Dentium dolores sedantur cerebro caniculae in oleo decocto adseruatoque, ut ex eo dentes semel anno colluantur. Αλώπαξ ἡ ἀλωπειύας, id est uulpecula, gustu similis est ter restri uulpeculae quadrupedi, unde illi nomen. Qua ad praecordia continet super mammas illas: quibus, ut descenderint, iam absolutis, foetus innascitur. Foetus suos frequentissime emittit &recipit alopecias. Pisces, qui uul pes marinae nuncupantur, cum se deglutisse hamum senserint, hoc modo sibi opitulantur: transglutientes magnam lineae partem usque ad tenuio8 ra fila, lineam ita abrodunt. Archestratus, inquit, uulpem galeum piscem H Rhodi optimum esse: &canem pinguem à Syracusanis uocari. Ακανθίᾳ, id est 9 spinaci idem generandi modus, qui uulpeculis est: oua enim ad praecordia continent spinaces super mammas illas: quibus ut descenderint iam absolutis, foetus innascitur. Spinax unus ex galeis recipere intra se prolem spinae impedimento non potest. &hoc quoque illi peculiare, quòd cor habet pen tagonum. Galei λεῖοι, id est leues uocati, oua per uuluam mediam, ut canicu lae gestant: quae postea in utrunque uteri sinum descendunt, &animal gignitur umbilico haerente ad uuluam, ita ut ouo absumpto, partus non aliter atque in quadrupede contineri uideatur. Ἀσεριὰς, id est stellaris, quem ποικίλον alij uocant, parit sępissime: quippe qui bis mense putatur parere: quod A ideo uidetur, quia oua eorum non simul perficiuntur. sępissime foetus suos intra se recipit &emittit. Caeteros galeos suauitate uincit asterias: estque tenerior &melior, ut Icesius prodidit.