Latin
Cap. CLXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 381
Unproofread scanNot analysed yet
E galeorum genere est &qui apud Romanos maximo habetur in pretio, quem galexian uocant. Hic in Grae co quidem mari nusquam uidetur nasci. &cum caeteri galei duriorem habeant carnem, hic teneriore carne praeditus est. Quae galei uocantur, ita se ha bere palam est: quae autem γαλα, id est mustelae appellantur, similimae sunt murenis: nullamque cum mustelo communitatem habent. in Silphio laci nascuntur plurimae. De mustela haec cecinit Ausonius,