Latin
383.6 to 383.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 383.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quam autem differentiam maris &foeminę anguillae notarunt quidam, scilicet alteram caput habere amplius atque oblongius, alteram, hoc est foeminam, repandius, haec non maris ac foeminae differentia est, sed generis: non sunt enim foeminae, sed quia aspectu à caeteris differunt, foeminę appellantur. &sunt in anguillarum genere meliores quę foeminę uocantur. E fluuiis in mare descendunt anguillę: &in utroque humore degunt, marino scilicet &dulci. Anguillae octonis uiuunt annis: durant &sine aqua senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus. At hyemem eaedem in exigua aqua non tolerant, nec in turbida: ideoque circa uergilias maxime capiuntur, fluminibus tum praecipue turbidis. Anguillae paucae quaedam cer tisque locis uescuntur limo atque eduliis, si quis apponat: sed plurimae dul-E ci humore uiuunt, idque qui uiuariis anguillariis dant operam (ἐγχυλιοφόφον dicuntur) summopere curant, ut quàm maxime pura synceraque sit aqua af fluens semper &effluens per ripas, ubi uiuaria extruuntur: in turbida nanque breui suffocatae intereunt: ideoque quo eas facilius capiant, aquam perturbant. pascuntur noctibus: interdiu in luto quiescunt.