Latin
Cap. CLXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 384
Unproofread scanNot analysed yet
exanimes piscium sola non fluitant. Anguillae quanuis uel ex purissima capiantur aqua, succum probum nunquam efficient, sed lentum pituitosumque. Et anguilla palustris sapore magis ingrato est quàm marina: sed uberius alit, ut Diphilus author est. Icesius autem anguillas inter pisces optimum procreare succum, &stomacho admodum gratas esse praedicat: abundeque nutrire, &edentes facile saturos reddere. &Macedonicas anguillas inter salsamenta numerat. Con-F ger (quem &gongrum appellant) gryllus quoque à nonnullis uocatur, an6 guillae similis est, longus leuisque ac lubricus. Pinnulas tantum binas habet: &binas utrinque branchias, alteras simplices, alteras duplices. gula illi exigua est. In fellis situ ambigit: aliis enim ad iecur, aliis infrà sepositum adhae ret fel. Conger ad ingentem crescit magnitudinem, praesertim in Sicyone, ut Eudoxus author est. Congrorum generatio, ut Oppianus tradidit, non aliter fit atque anguillarum, attritu scilicet corporum mutuo, indeque mucore quodam in arenam limúmue distillante ex quo nascuntur congri. uerùm ut Aristoteli uidetur, congri foeturam intra se continent, ouum scilicet, sed minime arenidum, quale in piscibus cernitur qui squamis integuntur. Nec ipsa foetura satis patet in utero pinguedine obeso: est enim prolixiuscula, ut G in serpentibus, quod certe ignis periculo innotescit: pingue enim absumitur atque euaporatur, oua autem crepitant &extrusa dissiliunt. ad haec si palpites &atteras digitis, pingue leue utique senseris: ouum autem duriuscu lum. Congri itaque alij pingue habent, ouum nullum: alij contrà, pingue nullum, ouum autem quale modo exposui possident. Congrorum genus duplex, albicantes pelagij sunt: at uero nigricantes ambigunt, partimque pelagij, partim uero litorales sunt. Victitant autem frequenter in paludibus &ad fluuiorum ostia, ubi copia influit aquae dulcis: Et fluctus coeno commixtus uertice multo Voluitur à terra. Carne tantum uescuntur congri, uti docet Aristoteles. Congri polypos e-H dunt: leue enim &lapsum congri corpus usum hostis in dimicatione effugit. Conger &murena caudas inter se pręrodunt. Conger, ut Philotimo placet &Galeno, duram carnem habet: quę tamen concoctu non admodum difficilis est, uti Xenocrates docuit, nec mali succi. Nutrit copiose, uerum 8 ori non adeo gratus est. Acus siue belone, quem &aculeatum uocamus &rhaphida, piscis est longus, tenuis &leuis, rostro praeacuto &in cornus mo dum duro. Dentes non habet, ut refert Athenęus: fel habet iecori annexum. 9 foetificat sero, &hyeme parit. Vnus piscium deliiscente utero non tam propter multitudinem ouorum, quàm magnitudinem parit: habet enim hic ri 10 mam quandam sub uentre imo, ut caecę serpentes, τυ ἐλίνους uocant, à partu A uiuit, &uulnus coalescit: &modo phalangiorum proles parentem offusa circundat, &si tetigeris, fugiunt. Victitat belone locis partim saxosis, partim arenosis.