Latin
386.1 to 386.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 386.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quippe eadem ratio earum, quae cucurbitarum medicina-E lium ad corpora leuanda sanguine, spiramenta laxanda, iudicatur: sed uitium, quòd admissae semel desiderium facere circa eadem tempora anni semper eiusdem medicinae feruntur. decidunt satietate &pondere ipso san guinis, aut sale cinereue aspersae. Quòd si forte hirudinum penuria sit, aut cum admouentur, pauciores quàm pro desiderio adhaeserint, forcipe cauda inciditur: ita enim fiet ut effluente ex ipsis sanguine, ab attractione non desistant, donec cinere aut sale aspergantur. Scire autem oportet, hirudines non sanguinem qui in intimo corpore est extrahere, sed eum qui in extrema carne continetur exugere. Aliquando, inquit Plinius, affixa relinquunt capita: quae causa uulnera insanabilia facit, &multos interimit: inuehuntque uirus remedio uerso: maximeque rufae ita formidantur. Ergo sugentia F ora forcipibus praecidunt: ac ueluti siphonibus defluit sanguis, paulatimque morientium capita se contrahunt, nec relinquuntur. Haec Plinius. Incedunt hirudines parte corporis priore praecedente, &quod reliquum est corporis, ad illam contrahunt: &hoc quidem pacto, uno ex loco in alium feruntur. Capillum denigrant sanguisugę, quae in uino nigro diebus quadraginta computruêre: alij in aceto sextariis duobus sanguisugarum sextarium in uase plumbeo iubent putrescere totidem diebus, mox illini in sole Sornatius tantam uim habere tradit, ut nisi oleum ore contineant qui tingunt, dentes quoque eorum denigrari dicat. Palpebrarum &aliis quoque locis nascentium pilorum, psilothrum sanguisugarum cinis ex aceto illitus esse putatur. comburi eas oportet nouo uase fictili. In Gange Indiae Statius 16 Sebosus haud modico miraculo affert uermes branchiis binis LX cubitorum G coeruleos nomine &colore, (hi nomen à facie traxerunt) adeò robustis uiribus, ut elephantos ad potum uenientes, mordicus comprehensa manu ipsorum, rapiant in profundum. Ctesias Gnidius author est, in Indo fluuio bestiarum ferarum experte, uermem nasci, qui eorum qui in ligno gignuntur &aluntur uermium, speciem habet. Hunc ad septem cubitorum longitudinem, &eo amplius excrescere: cuius crassitudinem decem annos natus puer manibus uix circumplecti queat.