Latin
386.5 to 386.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 386.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huic in superiori oris sede unus dens inest, in inferiori alter: ambo quadranguli cubitalem longitudinem habent: &quodcunque siue animal siue lapidem comprehenderit, facillime conterit. Interdiu ima in sede fluminis uersatur, noctu ad terram procedit, &in H quodcunque inciderit, uel equum, uel bouem, uel asinum conficit, atque in suas sedes trahit: &in flumen abstrusus, membra omnia, excepto uentre, exest. Ac si interdiu fame premitur, siue camelus siue bos in ripa bibit, uiolentissimo impetu, summa labra mordicus comprehendit, &robusto tractu in aquam protractum edit. eius pellis duorum digitorum crassitudine est. Hunc cum ceperint, triginta dies appensum tenent: atque ex eo in fictilia uasa crassum oleum stillat: quod quidem ipsum regi Indorum apportant. Huius ea est uis olei, ut sine ullo igne eius infusa hemina, quencunque lignorum aceruum comburat. Ac si uel hominem uelis, uel aliud animal exurere, primum ut hoc infuderis, funditus statim deflagrauerit. Etiam lib. 1. histo. animalium uidetur Aristoteles murenam separare à piscibus natandi modo. 2 Pliniani codices plurimi pro myro myrinum habent: uerum myMyrinus rino, ut Aristoteli placet, (Theodorus murinum uocat) imbres nocent: fit enim ut plu Murinus.