Latin
Cap. CLXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 388
Unproofread scanNot analysed yet
ut uero Diphilus, prosettae &buglossi suaues sunt, &copiosum praebent alimentum. Buglossi caro, ut docet Galenus, ex iis est, quę succum gignunt neque crassum admodum neque tenuem, sed qui usque quaque mediocritatem obtineat: qua &in saxatilium penuria eorum loco uti licebit. neque uictus utrique prorsus eadem ratio est: buglossus namque loca arenosa magis, passer coenosa amat. Cynoglosson quoque psettam uo cant Athenienses, à buglosso diuersum. Rhombum Diphilus buglosso &psetta nihilo deteriorem iudicat: quod scilicet ad saporis gratiam pertinet, alimentiue, quod ex eo praestatur copiam. Mediocritatem obtinet rhombus inter duram &mollem carnem ait Galenus: asello tamen durior est. Xeno-F crates autem duram esse eius carnem, nec facile corrumpi posse: oportere uero rhombum magnum uno die adseruatum, postea coquere: in uentriculo egre concoctionem pati, sed nutrire abunde. A rhombis passeres (uti modo 3 diximus) situ tantum corporum differunt: dexter resupinatus est illis, passeri lęuus. Latus admodum piscis rhombus est, uel Martiale teste: Quanuis lata gerat patella rhombum: Rhombus latior est tamen patella. Rhombi abditi pinnas exertas mouent specie uermiculorum: ita Plinius. Aristoteles uero de ψῆττα, Cum nullam, inquit, sui corporis partem intectam