Latin
Cap. CLXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 388-2
Unproofread scanNot analysed yet
reliquerit, uerberat radiolis sui oris, quos piscatores uirgulas uocant: quas 4 pisciculi cum aspexerint, adnatant quasi ad algas quibus uesci soliti sunt. G Lieni medetur (ut aiunt) rhombus uiuus impositus, dein reinittitur in mare. Buglosso atque passeri similis taenia est, piscis tenuis gracilisue, &in cibo quoque gratus, &qui paruo igne indiget. pinnas habet tantum binas. Taeniae frequentes &optimae nascuntur in Alexandriae Canopo &Seleucia Antiochiae. Taeniae iecur siccatum pondere XIIII cum oleo cedrino perunctis pilis IX mensibus, psilothrum palpebrarum esse putatur. Citharus 6 piscis planus rhombo similis est: uerum rhombus teneriorem habet carnem. neque huius tamen caro dura est, sed mediocris, uti iudicat Galenus. Est au tem, ut Xenocrates prodidit, stomacho ingratus: malum procreat succum, sed non facile corrumpitur. Alga pascitur, in arenosis locis uictitans. Dentes habet serratos, linguam solutam, cor album atque latiusculum. appen-H dices habet plures superne circa uentriculum. In hoc genere alius rufescit aut flauescit, alius candidior est. Haec ex Athenęo. In mari rubro, inquit Aelianus, piscis nascitur, cuius corpus ita figuratum est, ut similitudinem lingulacae eius latitudo gerere feratur. Squamae non magnam tangenti asperitatem habent. subaureo est colore, &lineis à summo capitis uertice ad extremam caudam sic distinguitur, ut eas cytharae fidiculas contentas esse dicas, unde is citharus appellatur. Os illi pessum it &subsidit, idemque nigerrimum est, atque cingulo croceo circunligatur. uertex uarietate distinguitur, fulgore aureo &nigris quibusdam lineis. Pinnas aureas habet. rufo colore multipliciter nariatur. Cauda est nigra praeter extrema: ea enim candidissimo Adidissimo colore asperguntur. Alij item picti nasci dicuntur, toto corpore purpurei, certis interuallis aureolas lineas possidentes: eorum uero caput cingulis uiolaceis illustratur, uno quod est ante oculos ad branchias pertinente, altero secundum oculos usque ad medium caput excurrente, alio au tem tanquam monili sic collum circumplicante. Piscis est, ut nomen indiνύῤῥος. cat, Apollini sacer, ut &Apollodorus author est, sicuti cytheria Veneri. In- Cytheria. ter planos pisces, ut author est Dorion, unà cum psetta &buglosso nume8 ratur &escharus, quem etiam corin uocant.