Latin
395.5 to 395.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 395.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de hirudine scribunt, hirudinem scilicet uolare, &c. an de altera hirudine potius dicitur, quae polypo similis est? cum dicat Plinius, eam non pisci, sed uolucri hirundini similem esse. Massarius aliter sentit: equidem adhuc nihil affirmo. Non me latet, huius sententiae uerba apud Plinium alitet à nonnullis distingui: sunt enim qui hunc Plinij locum hoc modo legant. Volat hirudo sane perquam similis uolucri hirundini, item miluus: ut scilicet hic finis sit illius ca pitis: deinde alterius principium: Subit in summa maria piscis ex argumento appellatus lucerna, &c. ut scilicer diuersi sint pisces milius &lucerna. Nos à uetustis exemplaribus non recedimus. Et certe Plinius ipse lib. 32, cum lucernam inter marina numerat, miluum non numerat. 11 Rubellio, à colore rufo, ni fallor: quanquam Oppianus Rubeo. lib. 1. ξανθοίτα ὀρυθεῖνοι, id est flauique erythrini dixit. Rubeonem etiam nocat hunc Theodorus ex Plinio, &rubrum: ὑκκὴν eum dixere Cyrenei, hyccam. Etythrinus fluuiati- Ruber. lis etiam fortasse uidebitur legenti primum caput lib. 3 de generatione animalium: Hycca, ὕκκη, nisi mendosus sit codex, quod certe suspicor. Nam quod statim in eo loco sequitur, (Et-Erythrinus flu enim nonnulli statim habere oua uidentur, ut de his in historiis scripsimus) de phoxi-matilis. nis potius uerum est: sexto enim libro hist. animalium, probat Aristoteles oua etiam E sine coitu consistere: quod argumento constat nonnullorum fluuiatilium: nam phoxini statim, prope dixerim cum nati sunt, &admodum parui adhuc, oua habent.