Latin
396.1 to 396.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 396.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
De rubellione sine erythrino tantum hoc habetur, quòd omnes grauidi capiuntur. 12 Pagur, Inter eos pisces qui in saxosis cauernis latitant, numerantur ab Oppiano &agriophagri. Pagros numerauit Athenaeus in maiore piscium genere, &eorum qui τμητοὶ uocantur, id est (ut equidem arbitror) qui in partes dissecti in patinis ministrantur: uel ut in salsamenta condiantur. Afferuntur, inquit Oribasius, phagri ex Indico mari sale conditi, duri &cetacei. 13. Pagri fluuiatilis dentis longissimi meminit etiam Plinius lib. 32, ut uideri possit καυλιόδους, id est habere dentes exertos, uel quòd habeat caninos dentes longiores. 14. καρχαρόδους, uide an legendum sit apud Athenaeum καυλιόδους. 15 A concharum similitudine gemma ostracis est: cui, ut inquit Plinius, ostrea nomen &similitudinem dedere De synodonte, synagri, charace, chromi &cantharo. Cap. CLXX. Agro similes sunt, ut Icesius tradidit (quod scilicet ad alendi facultes attinet) synodon, synagris, charax, chromis, orphus, acarnan &anthias: in cibo enim suaues sunt. modice astringunt, ac proinde difficilius excernuntur. copiosum dant alimentum: magis uero alunt, qui ex iis carnosi sunt minusque pingues. Sinodonta uocant piscem, è cuius cerebro est synodontidos gemma. Synodontas ἄνθροποικίλους, id est inaequaliter &cum uarietate quadam rufos dixit Epicharmus. gregalis &litoralis piscis est, partim inter 2 saxa, partim in arenosis uictitans. Quaternas habet utrinque branchias, casque simplices: fel uero à iecore semotum, &intestinis commissum. Carne uescitur synodon: &mollia (quae μαλακία dicuutur) appetit. Euenit illi plerunque, ut dum minores pisces insequitur, uenter in os procidat ob uoraci G tatem. Synodontas duram habere carnem tradit Xenocrates: sed succum creare probum, mediocriterque nutrire: facileque &in corpus digeri, &aluum mouere. Synagris alius piscis est: uerum genere nequaquam dissimili. Est &charax eiusdem generis cum synodonte: cui &uictus similis esse solet, partim scilicet inter saxa, partim uero locis arenosis: sed charax synodonte melior est. In mari rubro nascitur charax. pinnas habet &utrinque &à tergo, auri similitudinem speciemque gerit. Inferiores partes purpureis cingulis illustrantur: similiter &cauda aureum colorem gerit. Purpureus color oculos pulchre adumbrat.