Latin
396.5 to 396.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 396.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Atque immunda chromis huius quoque ge H neris est: qui (ut Plinius ex Ouidio refert) in aquis nidificat. Lapidem in ca pite habet, ac proinde algore maxime infestatur. Vocalis est, &quasi grunnitum emittit: liquidiusque audire creditur. Fusancus piscis est: fusimque capiuntur chromes. In uere omnium piscium optimus habetur, ut author est Ananius. Orphum ex hoc genere, rubentem Plinius ex Ouidio refert. Carniuorus hic est, &dentes habet serratos: solitariusque capitur. litoralis est magis quàm pelagius: uiuitque plurimum in saxorum cauis. Orpho hoc proprium est, quòd in eo meatus, qui seminales dicuntur, nulli inueniantur: 5 &hoc quoque, quòd uel dissectus diutius adhuc uiuat. Dum paruus est, orphacine à nonnullis uocatur. Breui ex paruo insignem accipit magnitudinem: uiuit ferè duobus, non amplius, annis. caro illi dura est. Pituitam creat A hic piscis, nec facile concoquitur, alimentum praebet copiosum, nec impro bum, sed tamen quod lentius est: non facile corrumpitur, &urinam ciet. Partes quae ad caput sunt, facilius concoquuntur: carnosiores uero graues sunt, &concoctionem non tam facile recipiunt: teneriores sunt quae circa cau6 dam.