Latin
CLXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 399
Unproofread scanNot analysed yet
species quatuor: aliae nanque fuluae, aliae candidiores, nigricant aliae. Sunt E &quos εοποὺς &αλαποὺς uocant, quasi magnos aut cauos habentes oculos 2 dixeris: quandoquidem supercilium in iis ueluti in orbem ducitur. Anthian quoque alij callichthin uocant, alij callionymon: nonnulli elopa: &alij lycon. Quos tamen diuersos esse pisces Dorion affirmat: est enim callichthis (qui &callionymos à quibusdam uocatur) serratis dentibus, &carniuorus, &gregalis: atque, ut sentit Oppianus, pelagius, &qui non admodum lito re gaudeat. Hunc sacrum piscem cognomine uocant: nam ubi callichthis est, noxia magnarum non caetera monstra ferarum apparent: &si hamo detinetur, ingente ui renititur. Callionymus Aristoteli litoralis piscis est, idem 4 qui &uranoscopos uocatur ab oculis, quos in capite ita sitos habet, ut etiam si noluerit, non potest non suspicere caelum: nonnulli agnum uocant. Fel cal F lionymo in iecore inest proportione corporis maxime omnium piscium copiosum. Vranoscopus malum procreat succum, &saporem habet uirosum, ut Xenocrates author est: &cibus grauis, ut Diphilus prodidit. Et sunt qui callionymum dicant esculentum esse: plerique negant. Fel callionymi ocu lorum suffusioni, albugini, &hebetudini obscuritatiue medetur. cicatrices sanat, &carnes oculorum superuacuas consumit: auribus utilissimum, cum rosaceo infusum. Ignauus piscis est hemerocoetes: oculos hic habet in summo uertice, os inter oculos medium. Interdiu semper dormit, noctu uigilat oberrans: indeque à nonnullis nycteris uocatur. Piscis uoracissimus, &nunquam edendo satiatus. nec cessabit unquam, Donec cum rapido disrumpat uiscera uentre Et nimio pastu uita spolietur onustus. Est tantae signum crapulae uentrisque rapacis: Apprendat si quis piscem, dein porrigat escas, Dum cibus ore tenus, pastu &summa ora replentur, Arripiet. Ellopa quoque nonnulli anthian uocant: eundemque esse quem callichthin