Latin
CLXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 399-2
Unproofread scanNot analysed yet
&callionymum arbitrantur. Dorion distinguit, uti modo diximus, Est pretiosus helops nostris incognitus undis, ut scripsit Ouidius. Pamphilio nanque mari profundo nec alio pascitur: quanquam Archestratus ellopen ex Syracusis pręcipue laudare uidetur. Branchias quaternas habet utrinque simplices. Fel à iecore semotum est, &intestinis commissum. H Helopi palmam saporis inter pisces multi dedere: estque stomacho gratus, abunde nutrit, &aluum facile mouet, ut Xenocrates docuit. Appion grammaticus eundem esse ellopa &accipenserem tradidit. Sed falluntur, ait Pli8 nius, quieundem accipenserem existimauerunt: quanquam &peregrinus, &apud antiquos piscium nobilissimus habitus accipenser est: tanta nanque erat apud Romanos ueteres accipenseris gratia, ut à coronatis ministris cum tibicine &cantu in conuiuium introduceretur. Vnus omnium accipenser squamis ad os uersis contra aquam nando meat. Nullo nunc in ho nore est: quod quidem miror, inquit Plinius, cum sit rarus inuentu. Piscis est non equidem magnus, figura ad triquetrum accedens, rostro porrectiore. HuΧιλίων δραAre.