Latin
4
Edward Wotton, De differentiis animalium 4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem illa huiuscemodi, loannes est Masonus, amicus meus singularis &patronus, uir praeter fortunae splendorem, quo uirtus illum extulit, omnibus cum naturae, tum industriae adiumentis eximiè ornatus. Is tuo iussu ac uoluntate in Galliam proficiscens, ut apud Henricum regem legatione fungeretur, accepto à me libro, uel extorto potius, pactus est curaturum se, si facta legendi copia excellenti illic doctrina ac iudicio praeditis hominibus probaretur, &eum allaturus fructum uideretur, qui hic à plerisque sperabatur, eum ut typographo daret, sin aliter eueniret, mihi meum redderet, ipse ne hoc amplius exposceret. Quibus rebus ad exitum huius consilij non omnino temerarij, aut arrogantis adductus sum, habes illustrissime Rex. Quid uerò in hoc genere effecerim, atque utinam aliquid effecissem: sed quid efficere uoluerim, nunc accipies. Cùm in animo mihi esset animalium rationem quo potissimum modo dignosci possent, excutere atque explicare: cùm alios nonnullos, tum uel maxime Aristotelem proponendum putaui, quem in ea re imitarer, scriptorem certè in omni doctrinarum genere excellentem, &propè singularem, quo uel Cicerone teste, nihil acutius, nihil politius. Hoc igitur ceu itineris duce usus, (explicata tamen prius &declarata ratione qua animalium differentiae inueniri possint) initium paulò altius ab ipso Animali repetere institui, &ita repetere, ut si quae non illius propria, sed superiorum generum communia occurrerint, ea ipsa suo, hoc est primo loco, plana fecerim. Multa enim in pluribus etiam genere diuersis eadem reperiuntur. In sequentibus deinde, si quae species sub se non multum inter se differentes, sed in eodem genere positas complectebantur: ea ita tractaui, ut communis ipsorum natura postulabat. Post hęc species ipsas ad sua quasque genera reduxi, quaeque propria ipsarum essent, easque ab aliis rebus omnibus separarent, ea statim adiunxi. Sic etenim probaturum me omnibus hanc docendi uiam arbitrabar, si ea quae generis natura ad species pertinebant, in speciebus non reperirentur, sed ita orationem formarem, ut neque rebus obscura fieret, neque uerbis superuacaneis redundaret. Iam χόλια ad marginem &in fine capitum apposui, earum rerum, quas, quòd scitu dignae erant, impeditas relinquere consultum non fuit: neque tamen contextui ea inserere uolui, quòd uerebar ne taedium lectori, non uoluptatem essent allatura. Quid, quòd multa ex iis ne inseri quidem possent? nisi forte quibus de rebus uariae sunt authorum sententiae, uariae codicum lectiones, eas res à propositi serie non putes seiungendas. Quid, quòd saepe sola certorum animalium nomina inueniuntur, saepe, licet praeter nomina uim eorum propriam descriptam uideris, ignorabis tamen, quo pertineant, aut ferantur. Omitto graecae linguae phrases, quae subinde tales sunt, ut latina eas lingua non assequatur. Omitto uersiones hominum doctissimorum, in quibus uel primas tenebat Theodorus Gaza, quae si quando à graecorum authorum mente aberrabant, in uiam ut redirent curaui. Neque uerò unquam cuiusquam errores dissimulandos, sed semper &sine conuitij suspicione prodendos, &sine ostentatione ingenij corrigendos esse iudicaui.