Latin
Cap. CLXXX
Edward Wotton, De differentiis animalium 423-2
Unproofread scanNot analysed yet
alosa, consideret lector. Atherina (quam aristam appellat Theodorus) è solitariorum genere (ita nanque interpretatur ῥναδας) prima in hoc genere parit: foetusque eius primum fere omnium apparet. parit atterens aluum arenae. 5 Chalceus piscis alius à chalcide est Cyzici frequens, figura terete, περιφορῆς τε καὶ κυκλοειδὴς: an idem sit, qui G faber? Chalcida Theodorus ericam interpretatur, nonnunquam &spuriam: quae inter fusaneos pisces numeratur, &qui semel patiunt. Verum eo in loco uidentur exemplaria omnia mendosa: nam chalcis gregalis est, non fusaneus: &ter parit. 6 Sardiniam habet Columella pisciculum salsamentis idoneum, &à chalcide diuersum: nisi deprauatus sit codex. Item sardinam Galenus, uel sardenam σαρδήνην.