Latin
Cap. CLXXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 423-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CLXXXIIII. De halecula, maena, smaride &boce. TAbentes haleculas incrementi minuti pisces iubet Columella praeberi iis, qui in uiuariis seruantur piscibus. Riualem quoque haleculam nominat inter ea, quae sunt incrementi parui animalia. Alecem appellant non 2 nulli quàm Graeci μαινίδα uocant, &Plinius maenam. Colore mutantur manae, candidiores hyeme, &fiunt ęstate nigriores, id quod maxime suis pin-H nis &branchiis declarant. Herbosis litoribus gaudet maena, &gregalis est. Omnium piscium foecundissima est, &post brumam parit. utero grauis melior est. Forma rotundior foeminae, porrectior mari &latior. Euenit ut cum foetu impleri foemina incipit, maris color in nigriorem, plusque ua rietatis mutetur, &caro deterrima cibo efficiatur: uocantur à nonnullis per id tempus τράγει, id est hirci. Maenae succi bonitate gobiones superant, ut tradit Icesius. sed suauitate inferiores sunt. Capitis maenarum, quae sale adferuantur, cinis, exsiccandi uim habet, non admodum acrem: ideoque ad sedis rimas eo utimur: quidam &ad columellam diu induratam. Haec Galenus. Maenarum ex capitibus cinis, inquit Dioscorides, si imponatur, callosas sedis Adis rimas abolet: cuius etiam garum putrida oris ulcera, si eo colluantur, sistit.