Latin
43.1 to 43.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 43.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Olfactus quoque, id est sensus odoris, hac eadem parte sumministratur. Mobiles esse nares natura uoluit, nec sicut aures sua compage immobiles. Pars nasi chartilaginea quę nares discriminat, interseptum uocatur: externas uero nanarium partes, περύγια. In utraque nasi parte, loca illa quae sub oculis caua cernuntur, priuatim etiam κάλα, id est caua dicuntur: quae ex morbo aut aliàs inter B dum ex cruditate laborantibus facile attolluntur. Quae uero sub iis inter nasum &aures ueluti margines leuiter eminent, oculosque ab inferiore parte tutantur, malę &genę dicuntur. Sub iis laxiores partes, quae iratis, aut spiritu à pul mone reuocato compressis adhoc labiis inflantur, buccę sunt, hilaritatem risumque indicantes, ut inquit Plinius. Est deinde maxilla duplex: cuius pars prior (quae scilicet labro subiacet inferiori, atque in rotundum quoddam acumen tendit) mentum, posterior mandibula est. Labra mox à naso habentur, caro permobilis. Quod supra labra est, &infra nares, μύσταξ dicitur, &ὑπίν, id est mu stax. Quod autem sub mento est carneum, αἰθερεὸν uocatur. Quod autem intra labra &maxillas describitur, os est, quo scilicet cibus recipitur: cuius partes, palatum, &fauces siue guttur. Fauces autem &guttur appello parte C illam oris uniuersam, quae gulae praetenditur. Inest &pars sentiens saporem, lingua: cuius pars prior quae acuta est, πελλοσσίς dicitur: caro uero qua inferiorem attingit maxillam, ἀπολλασίς. Ea linguae pars quę ad fauces est, &quae (ut nonnullis uidetur) gustus sensum habet acutiorem, γεῦσιs nomina tur, &κεφαλύνη. utrosque uero linguae cauos sinus, κεράμους uocant. carne rara &fungosa lingua constat: eius pars quaedam ligula est, quae pluribus infra explicabitur. Quod in ore bindum cernitur, tonsillae: multifidum uero, gingiuae appellantur. Carne hae constant, intusque dentes ossei cohaerent, utraque maxilla sexdecim, in homine saltem. primores quaterni lati &acuti, eò quòd secant, τομεῖς appellantur: ij omnes singulis radicibus innituntur. Hos utrinque sequuntur qui κανόδοντες, id est canini uocantur: quibus singulae quoque radices insunt, ij partim acuti sunt, partim lati: quippe qui infra latiusculi, supra arctiusculi sunt.