Latin
43.5 to 43.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 43.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
ultra hos sunt maxillares, qui &molares dicuntur, quini ab utroque latere: nonnullis uero non quini, sed qua terni seniue oriuntur. Ex his, qui in intimo ore sunt, συφρονηστῆρες appellan tur: quibus utrinque iunguntur qui ὀψιγονοι, id est serotini uocantur, post uicesimum demum annum excrescentes: nonnullis etiam senescentibus pro dierunt: multis &octogesimo. Molares, qui maxillae superiori insunt; ter nis ferè, qui inferiori binis radicibus adhaerescunt, nonnullis tamen exceptis, qui supra saepe cum quaternis, infra cum ternis radicibus depraehen duntur: praesertim duo primi interiores, qui &intimi. Totus uero dentium ordo φραγμὸς dicitur, id est dentium acies. Parte autem oris penitiore, particula pendet carnea, columella nomine: quae si immodice humecta intu-E mescat inflammeturque, uuae nomine uocatur. F. Caput, graece κεφαλὴ dicitur, πόλος, κρανίον, κόγχες, σκαρίον. poëtα κώδειαν uocant, à papaueris capite hoc nomen deriuantes. Calua, quae &caluaria, κρανίον. Sinciput, βρέθμα, βρειμός. Occiput &occipitium, ἰκόν. σεφάνη pro extremo capillorum ambitu, etiam περίδρομος dicitur. Vertex capitis, κορυφή. Orpheus μεσόκρανον uocauit. G. Faciem, &πρσωπον eam partem nominamus, inquit Aristoteles, duntaxat in homine.