Latin
Cap. CLXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 432
Unproofread scanNot analysed yet
ex iis clidia seorsum condiuntur sale, &melandryae quoque: uerum abdomina ipsa (quae ἀπογάστοια uocant) pinguia, caeteris partibus suauitate praestant, uel eodem authore: &clidia haec ipsa superant. Diphilus quoque orcyni abdomina, &clidia sapore grata, &tenera praedicat: &quae κεσαὶ dicuntur, sale adseruatas mediocres esse: quam 5 quàm Xenocrates carnem ipsam orcyni stomacho ingratam esse tradit, ma lique succi atque aridam. Salsamenta omnia quaecunque ex sale duriora eua dunt, ac ueluti neruosa coriaceaque concoctu sunt difficilia: at contrà, quaecunque extenuatis digestisque à sale crassioribus lentisque excrementis teB nuium redduntur partium, eadem ipsa in cibo crassos ac glutinosos humores extenuant. Quaecunque, inquit Diphilus, è marinis, lacustribus aut fluuiatilibus salsamenta fiunt, parce nutriunt, aluum cient, appetentiam ciborum irritant &sitim faciunt. Sunt &seruatis piscibus medicinae: salsamen torumque cibus prodest à serpente percussis, &contra bestiarum ictus mero subinde hausto, ita ut ad uesperam cibus uomitione reddatur: peculiariter à chalcide, ceraste, &quas sepas uocant, aut elape dipsadeue percussis. Contra scorpiones largius sumi, sed euomi salsamenta prodest, ita ut sitis toleretur. Imponuntur salsamenta &contra morsum canis rabiosi: uel s non sint ferro ustę plagę, corporaque clysteribus exinanita, hoc per se suffi cit: &contra draconem marinum ex aceto imponitur: idem &cybio proC fectus. Fistulae aperiuntur siccanturque salsamentis cum linteolo immissis intraque alterum diem callum omnem auferunt: &putrescentia ulcerum, quaeque serpunt, emplastri modo subacta &illita. pauis uero prosunt salsamenta cocta. Carbunculos uerendorum priuatim salsamenta cocta cum melle restringunt. Salsamentorum cinis fictili uase combustorum, addita farina marmoris, ad dentium dolores inter remedia est. Aeque prodesse dicuntur omnium salsamentorum spinae combustae tritaeque &illitae. Intestinis pi scium caeterisque, que abiicienda essent, sale maceratis, fit liquoris exquisi6 ti genus, quod garon uocauere, ut sit illa putrescentium sanies. Hoc olim con ficiebatur ex pisce quem Graeci garon uocabant: nunc è scombro pisce lau D datissimum in finibus Carthaginis: id sociorum appellatur: nec liquor ullus pene praeter unguenta maiore in pretio esse coepit, nobilitatis etiam genti bus. Scombros quidem &Mauritania Beticaque &Carteia ex oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud utiles. Garum, &Clazomen, est &Pompeios &Le7 prin nobilitauit: uitium huius est alex, imperfecta nec colata fex. Coepit ue ro garum &priuatim ex inutili pisciculo minimoque confici, apuam nostri, aphyen Graeci uocant. Foroiulienses piscem ex quo faciunt, lupum appellant. Sic &alex peruenit ad ostreas, echinos, urticas, cammaros, mulorum iocinera. Garum uehementer calfacit, si Galeno credimus, atque exsiccat: ideoque à nonnullis ad putrida adhibetur ulcera: clysteribus iniicitur ad dysentericos coxendicumque dolores. Sunt qui praecipue contra omnia aurium uitia laudent gari excellentis sociorum cyathum in calice nouo lenta pru Garum. Muria, Ἀλμη. Τράχρυρος. Σαύρος. Platiuris. Γλατιστακοι. Mylus. Muria uel muries. Scombrus. T comber. Φώμβρος. Colias, κελίας.