Latin
434.1 to 434.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 434.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
na decoquere: deinde spuma pennis detersa, postquam desierit spumare, tepi-E dum infundere: si tumeant aures, coriandri succo prius mitigandas iidem praecipiunt. Contra canum morsus prodest garum, maximeque crocodili: &ulceribus quae serpunt, aut sordidis. oris quoque &aurium doloribus mi rifice prodest. Et uuae medetur garum cochlearibus subditum. Alece scabies pectoris sanatur infusa per cutem incisam: &contra canis morsus draco nisque marini prodest: in linteolis autem concerptis imponitur. Garum, ut Dioscoridi placet, non ex scombris solum, sed &aliis quoque piscibus atque carnibus conficitur. Hoc alij, ni fallor, ἄλμὴν, id est muriam dixere. Muria, inquit Plinius, siue salsugo illa, spissat, mordet, extenuat, siccat. dysente ricis utilis est, etiam si nome intestina corripit, ut quę exulcerata sint sistat: ischiadicisque infunditur, ut exulcerationem proritet. fotu quoque apud F me diterraneos aquae marinae uicem pensat. depascentia ulcera sistit. mor sis à cane medetur: potissimum autem silurorum ac maenarum muria medici nonnulli utuntur, quae etiam interdum ad oris ulcera accommodatur. Haec obiter indicata sint: modo ad institutum opus reuertamur. Salis naturam fusius explicant Dioscorides &Plinius. 2 Siccioris cuiusdam piscis, &qui externae pinguedinis egeat, meminit Diocles. φόχευρον uocat. Et Nume nius ἀλλοπίην φάχουρον dixit. Galenus item ex Philotimo durae carnis piscem trachurum esse dicit: eundem &σαύρον à nonnullis uocari prodidit Xenocrates. Non idem, sed alius uidetur apud Oppianum platiurus: qui inter eos pisces numeratur, qui apud litora arenosa uictitant. 3 Sardica salsamenta (opinor) à sarde, quae dicta est pelamis longa, quae ex oceano ueniat. 4. Mylli (qui &myli) iidem uocantur &gnotidia, &pla tistaci: qui enim in hoc genere sunt maximi, πλατίστακοι dicuntur: qui uero media sunt aetate, μύλλοι ἡ μύλοι: minimi autem γνοτι δια ἤ ἀγνοτι δια. Mylus apud Oppianum inter eos Carnem ipsam, &c. Recentem nipisces numeratur, qui circa saxa nuda uersantur. 5 mirum carnem intellexit Xenocrates: &partes solum illas, forsitan quas Icesius melandryas, Diphilus costas uocauit. 6 Graeci optimum gari genus putant, quod haematium, hoc est sanguiculum appellant, ex intestinis thynni cum brachiis, sanie ac cruore.