Latin
434.5 to 434.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 434.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Muria non ex intestinis, sed ex thynno ipso fere conficiebatur, Antipolim, Thuriam, inde uero Dalmatiam nobilitans: (ut inquit Plinius) quanquam mutia siue muries Catoni, Palladio, Columellae, non liquamen ex piscibus, sed salsilaginem factitiam signifi Alex neutro duntaxat genere, inquit Hermolaus, sed Plicat. Haec Hermolaus. 7 nius alecem ex mullorum iecore dixit. De scombro, colia &amia, &aliis quibusdam qui sale CLXXXVIII. Cap. adseruantur. Ispaniae cetarias scombri replent, thynnis non commeantibus: &MauIritania, ut modo diximus, Beticâque &Carteia scombros ex oceano intrantes capiunt, ad nihil aliud quàm ad garum conficiendum utiles. His est in aquis sulphureus color, extra qui cęteris. Scombri ita ut thunni coeunt mense Februario post idus: pariunt Iunio ante nonas. Scombri discedunt à 2 locis frigidioribus calidioribusque antequam thunni, ut qui imbecilliores sunt: saepe tamen flatu austrino uehementius occursante fit, ut cum coliis &scombris exeant thunni in mare. Scombri minores sunt quàm colię, ut refert Icesius. Coliae uero magnitudo sardae aequalis est. colias quasi lineas quasdam habet depictas, non in dorso, sed obliquas. Coliae magna ex parte 4 A non subeunt Pontum, sed in Propontide trahunt aestatem &pariunt: hycmem in Aegeo.