Latin
Cap. CLXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 444-2
Unproofread scanNot analysed yet
num hunc piscem appellauit, sicuti Oppianus cyperium. Gregalis est, squa mosus &carniuorus: in arenosis locis uictitat. Branchias habet utrinque qua ternas, easque duplices nouissima excepta: palatum illi carnosum admodum est &molle, ut nisi diligenter inspexeris, lingua id esse uideatur: Cyprini quinquies aut sexies anno partum faciunt. Vada petunt cum parturiunt: ac saepenumero singulas foeminas, mares tredecim aut quatuordecim sequuntur. Mox foemina oua procedendo emittit, &mutans continue parit: H quo fit ut dissipari oua necesse sit, uidelicet ea quae non in materiam incide rint aliquam: sed cyprinus tunc ea custodit, cum congesta repererit. Post glanim tardissime augentur cyprinorum oua: augentur tamen quae mares custodiunt ad milij magnitudinem: sopitur quandoque cyprinus tonitruo magno ut glanis, sed leuius. Inter amnicos pisces, steriles annotantur carini &balagri, qui nec ouum nec semen ullum prolificum unquam habeant. Balero &tilloni lumbricus canis exortu innascitur, qui debilitat cogitque ad summam aquam efferri, qua aestu intereunt. Phoxini inter fluuiatiles pariunt, ut percę in arundinetis, in fluuiorum &lacuum paludibus, quas προλιμνάδας uocant, quae scilicet prope fluuios aut lacus stagnant. Phoxinus A uero statim fere ut natus est, &admodum paruus adhuc oua habet: ut liqui4 do appareat oua illi inesse uel absque coitu. κύλοια fullonem uocant. gregaΧύλων. slis hic est: &partus tempore petit litora tranquilliora. Sunt in fluuiis pisciFullo. Βοῖτος culi quos βοίτους apellant. hi sub saxis stabulantur. Capiuntur autem à non Boetus.