Latin
Cap. CLXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 445
Unproofread scanNot analysed yet
nullis saxo percusso sub quo latent: protinus enim exturbantur, ut qui au Thymalus. diant, &caput per strepitum tententur. Piscem thymalum à thymi odo Thymus. re sic nuncupatum Ticinus fluuius Italiae procreat. is ad cubiti magnitudinem accedit: lupi &mugilis mediam speciem similitudinemque gerit. Eius capiti non qualis caeteris piscibus odor est: sed thymo similem recens colle cto odorem reddit. Non alia ferè esca quàm culice, illa quae homini nocte diéque infesta est, capitur: ut qua sola fere delectatur. Capito, &c. Cephalum interpretantur nonnulli capitonem, uerum rectene ar secus, nondum certum est. Sario, aliàs fario, Carini &balagri, &c. Ita legit Fario. Theodorus: Graeca autem exemplaria habent, sed mendose, κυποῖνες καὶ βαρεῖνος