Latin
Cap. CLXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 446
Unproofread scanNot analysed yet
dorso pinnas habere molles &leues, easdemque in natando explicare, &ad similitudinem lunae semicirculum efficere: simul &ipsum cum est plena luna, tum impleri, tum implere. Nempe arbores, si ex his ullum appende ris decrescente luna, exsiccari atque interire: ac si ad plantas admoueris, cas marcescere &euanescere. Si iam plena luna in id aquae, quod in perfossis puteis reperitur, quis hunc piscem iniecerit, aquam iugem &perennem fore: sin extrema luna, aquam exarescere. Quòd si hunc eundem in fontem scaturientem conieceris, quo modo diximus de puteo, is ad rationem lunę, modo euanescet, modo implebitur. Physam Aegyptium piscem notionem ha F bere ferunt, quando luna augeatur &diminuatur, eiusque iecur cum luna pariter decrescere pariterque augeri: corporisque habitu modo esse opimo, modo gracili &tenui. In Fucino tantum lacu piscis est, qui octonis pinnis natat. Piscium genera etiamnum à Theophrasto mira produntur, circa Ba bylonis irrigua decedentibus fluuiis, in cauernis aquas habentibus remanere quosdam: inde exire ad pabula pinnulis gradientes, crebro caudae motu: contraque uenantes refugere in suas cauernas, &iis obuersos stare: capita eorum ranae marinae similia, reliquas partes gobionum: branchias ut caete ris piscibus, circa Heracleum, &Toronem, &Lycum amnem esse multifa ria. In Ponto unum genus esse, quod extremas fluminum aquas sectetur, cauernasque sibi faciat in terra, atque in iis uiuat, etiam reciprocis amnibus siccato litore: effodi ergo: motu demum corporum uiuere eos approbant. Circa Heracleam eandem eodemque Lyco amne decedente, &circa Tium Ponti Milesiorum coloniam, ouis relictis in limo generari pisces, eosdemque effodi, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis. Eadem in Pon ti regione apprehendi in glacie piscium quosdam, maxime gobiones, non nisi patinarum calore uitalem motum fatentes. Idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis, terrenos altis scrobibus, in iis locis ubi nullae restagnent aquae: &uaria horum genera in terra defossos reperiri, immobilesque uiuere prodit Aristoteles. In Hyphaside Indiae flumine pisces esse narratur, pauones nomine: cristis quibusdam coerulcis, squamis uersicoloribus, cauda aurea, in quancunque uoluerint partem uersatili. In mari H quoque piscis cucumis est, in colore &odore cucumeri similis. In Cyzice na chalceus piscis frequens est, orbiculari specie. Qui orchis uocatur, rotun dus est &sine squamis, totusque capite constat: durissimum esse piscium constat. In mari rubro sinu Arabico piscem Leonides Bizantius gigni ait, gobio aetatis perfectae magnitudine nihilo inferiorem, nullos oculos nullumque os habentem: more tamen piscium branchias his innatas esse: capitis figuram, &si minus expressam, coniectari posse, infra imum uentrem formam quandam leuiter contractam in sinum apparere, quę smaragdi colorem reddit: hoc ei oculorum loco &ouis esse idem ait. Captus cum primum est extra aquam, inflatur. Et si quis etiam nunc uiuentem in mare uelit reiicere, A supernatat more inflatae uento uesicae: quocirca Leonides ait ab affectu phys Physsalus.