Latin
447.1 to 447.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 447.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
salum appellatum esse. Hunc si quis gustauerit, statim acerrimis doloribus premitur: deinde eius uenter disrumpitur. Miracula quaedam dira Ctesias Pisces lethales. in Armenia scribit esse fontem, ex quo nigros pisces illico mortem afferre in cibis. Quod &circa Danubij exortum audiui, inquit Plinius, donec ueniatur ad fontem alueo appositum, ubi finitur id genus piscium. Hoc idem &in Lydia in stagno Nympharum tradunt. In Arcadia ad Phencum aqua 3 profluit è saxis styx appellata: &esse pisces paruos in ea tradit Theophrastus lethales &ipsos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. In Africa feruentis aquae lacus esse existimatur, in quo pisces &uiuere &natare dicuntur, &ad obiectum cibum assilire: ac si quis in frigidam eos inic B cerit, interire. Hactenus de piscibus dixisse abunde est: sequitur ut de cetis praecipiamus. De cetis. Cap. CXCIII. INter aquatilia peculiaris quaedam natura cetaceo generi est, ut delphi- cere, cetus, Ino, balenae, &quaecunque alia ex iis fistulam habent: cum &mare accipiant Κῆτος. quemadmodum pisces, pedibusque careant, &cibum in humore capiant: aërem uero spirant ut terrestria, ut quodammodo terrestria sint &aquatilia. Hoc genus neque pilis integitur aliorum more, quae animal generant, Fistula, αὐλός. neque pedes habet ullos. Branchias non habent cete, sed fistula iis data à na C tura est, qua humorem quem unà cum cibo recipiunt, eiicere possent, quem1 admodum pisces per branchias emittunt: ea uero prope cerebrum sita est, delphinis quidem à dorso, balenis uerò à fronte. Mammas habent cete in aquatili genere &lac: id quod in delphinis manifeste à nonnullis perspectum est. Delphinus testes habet intus conditos, &qui ad aluum nectuntur. Pulmonem habent omnia cetacea atque respirant: ideoque cum dormiunt, edita per summa aequoris fistula dormitant, (quâ etiam spirant) pinnas suas mouendo leuiter. Et quidem uisus est delphinus dormire rostro emerso, ac stertere. Fel habent omnia, excepto uno delphino.