Latin
447.5 to 447.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 447.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum ex iis oua habere cernitur, sed statim foetum concipiunt, ex quo redacto in for Fαtu, κύημα mam animal constat, quemadmodum homo &quadrupedes quae animal pariunt. Coeundi modus omni cetario generi ide qui piscibus est: supinis D enim admotis partibus rem peragunt: nec parum multumue temporis, sed mediocre in coitu ipso consumunt: &paulo quàm pisces diutius in coitu morantur. Cetacei, prope omnes, (quemadmodum pisces cartilaginei) mi nores pisces resupinati corripiunt: habent enim os subter: unde fit, ut periculum minores pisces facilius possint euadere: alioqui pauci admodum ser uarentur: quippe cum delphini celeritas atque edendi facultas mira esse uideatur. Beluae omnes marinae, quae ingenti sunt mole, (exceptis canibus) &tardius se mouent &uisu sunt hebetiore. Duram habent carnem cotacea omnia &excrementosam, prauique succi. Atque recens eorum caro, ni optime concoquatur, crudi succi plurimum in uenis congerit: senibusque cibus omnino inutilis habetur. Quamobrem ipsis sale conditis ferè in cibis utimur: ita enim fit, ut alimentum quod ex ipsis in corpus digeritur, &te E nuius reddatur, concoctionique &sanguini generando accommodatius. Iu ba in iis uoluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem Augusti filium de Arabia, tradit cetos sexcentorum pedum longitudinis in flumen Arabiae intras se: pinguique eius negotiatores &omnium piscium adipe camelos perungere in eo situ, ut asilos ab his fugent odore.