Latin
Cap. CXCIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 448-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXCIIII. A Ansuetudine, amore, celeritate, forma atque robore, non in hoc tan NItum cetaceo, sed in omni marino genere, reliqua facile superat delphinus: plurima enim narrantur indicia morum placidorum ac mitium, &amoris quoque in pueros. Certum habent uocabulum, inquit Solinus, quo accepto, uocanteis sequuntur: nam proprie Simones nominantur: nomenque Simonis omnes miro modo agnoscunt, maluntque ita appellari. Ho2 minis amicum animal delphinus, obuiam nauigiis uenit: alludit exultans, certat etiam, &quanuis plena praeterit uela. Et, ut cecinit Ouidius, Vndique dant saltus, multaque aspergine rorant. Emerguntque iterum, redeuntque sub aequora rursus: Inque chori ludunt speciem, lasciuaque iactant Corpora: &acceptum patulis mare naribus efflant. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum delphinus, sed