Latin
Cap. CXCIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 448-3
Unproofread scanNot analysed yet
ocyor uolucre, acrior telo: ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio pene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed affert moram prouidentia naturae: quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt. Cete est delphinus: neque branchias habet ut piscis, neque ouum, sed animal generat, &fistulam ad dorsum gerit. Dorsum illi repandum, rostum simum. In dorso cultellata inest penna, qua uel crocodilum interimit: uel, ut inquit Solinus, aculeatae sunt spinę dorsuales: cum ira subiacet, inhorrescunt: cum animi conquiescunt, quibusdam receptaculis operiuntur. Falcata illi nouissima cauda est: Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae. Lingua, contra aquatilium naturam, libera absolutaque &mobilis est, bre uis atque lata, haud differens suillę. Pro uoce gemitus humano similis: caret enim labris quibus uocis aliquem possit articulum afformare. Audit quidem, sed nullis cauernis quae uicem praestent aurium. Voces hominum aquilonis flatu celerius haurit: contrà, austro spirante, auditus obstruitut. Et cum olfactus quoque nullam partem sensoriam habeant manifestam, tamen sa gaciter odorantur delphini. Mammas habet foemina &lac, (animal enim concipit ilico &creat, ut modo diximus) quas continet non parte superiore, sed in ima aluo prope genitale: nec modo quadrupedum, papillas conspi A cuas habet, sed uelut alueolos quosdam humoris duos paulo in obliquum porrectos, utroque de latere singularem, è quibus lac fluit, quod ore catulorum sectantium parentem excipiatur: idque iam à nonnullis manifeste perspectum est: neque tamen aliud animal, inquit Plinius, in cursu lambitur.