Latin
46.5 to 46.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 46.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ostium uero &ceruix, matrix est: quae ab utero effer tur, accessum prolifico maris semini praebens, &exitum humido ex cremento. Foemoris &imi uentris pars communis est inguen. Pars item interior foemoris &natis communis, coles: exterior, subnatale: pars uero excretoria, podex est. Huic quod subditum quasi stragulum est, nates appellant: in quo autem foemur uersatur, coxa &acetabu lum. Thoracis iam partes omnes primores diximus. Dorsum item sub ceruice, sed pone pectus est: cuius pars, quae collo proxime subiacet, gibba, χαλώνιον: quae autem utrinque sitae prominent, scapulae humeriue: summi uertices ακρόμια dicuntur. Ab iis in anteriora protendunt κλεῖδς, iuguli scilicet ossa, inter quae iugulum situm est. Quae uero ab scapulis ad spinam tendunt, ὁμοπλάτας Graeci, nostri scoptula uocant: inter quae μιάφρενον A situm est ad medium usque dorsum, ubi septi transuersi locus est. Infraque è regione uentris, lumbi habentur, usque ad os sacrum: cui utrinque adiacent clunes, partes quidem carnosae: &in his, quae prominent, nates aplantur.