Latin
47.1 to 47.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 47.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Totius uero dorsi media pars superne ad os usque sacrum, spina, &dorsi spina uocatur. Et thoracis quidem partes ita se habent. E. Thoracem, θώρακα (qui &ὀλκὸς dicitur) totam eam partem corporis quae collo ad crura usque pertendit, uocat Aristoteles, &alij quoque. Quanquam medici eam solum partem thoracem dicunt, quae collo proxima est, &utrinque costis clauditur: priore scilicet parte &posteriore ad spinam usque: inferiore uero ad praecordia terminatur: iugulum, &iugulus (Pli. lib. 11. iuguli, nulli praeter hominem) σφαγ: à nonnullis συμὸς, κλείδς &κατακλεῖδις. harum pars quae utrinque scapulis proxima est, ἐπωμὶς, quae uero pectori &collo, παρασφαγὴς dicitur: atque hoc loco, quod cauum est, σφραγὴ, id est iugulus, appellatur. Pectus, σήθος. τέρνον, pectoris media pars est, à summo ad carti laginem usque illam, cui nomen est ῥυφοειδς: significat &σέρνον os ipsum pectoris medium, cui adnectuntur costae. Mamma μαστὸς: dicitur &τιτιθὸς &τιτθίον. Papilla, diλη, περ κάρδιον. dicitur &cauum illud quod sub pectore est, carneum molleque ad os uentris: quae quidem pars &σφαγὴ quoque &ἀντικάρδιον uocatur. F. Ala &axilla, μαχάλη. Latera, πλευρα. πλευραὶ uero costae, id est lateris ossa dicuntur. uenter γαστὴς, unde πες γείστωρ, id est uentricosus dicitur &κειλία. Abdomen, ἐπιγάστριον, quandoque &ὑποχόνδριον hoc totum significat: &contra, ἐπιγάστοριον nonnunquam pro ὑποχρνδρίῳ: quandoque etiam uiscera ipsa hypochondria dicuntur. Vmbilicus, ὁμφαλὸς, ἤ μεσυμφάδιον, concauum illud est, quod in uentris medio est. Qui circa hunc cernitur quasi neruorum quidam contextus, γαιταμὸν: medium autem umbilici, ἀκρομφάλιον: quod ue ro super ipsum est, ἐπομφάλιον. At cutis ipsa quae circa umbilicum est, γραῖα uocatur, (quasi uetulam dixeris) eò quòd cum rugas contraxerit, senectam iam aduentare significat. Ilia λαγὼν, κενοὼν. Κονεῶνα uocant, inquit Galenus, locum qui inter coxarum ossa, &costas nothas interiacet, eò quòd sit κενὸς, id est inanis &ossium expers. Aqualiculus, ἤσον. Theodorus hanc partem sumen uocat, atque abdomen &inium uentrenuerum sumen quid significet, infra explicabitur ex Plinio. φον quod &ὑπογάστοιον dicitur, ut Pollux author est, eam duntaxat partem significat, quae ab umbilico ad pubem pertingit. Pubes, ἥβη, quae &ἐφύβανον: dicitur &ἐπίσειον, uel ἐπίσον. Cholago, χολάς. Pudenda, αἰδοῖον. Vterus aut uulua, ὑστέρα. Penis, αἰδοῖον, καυλὸς, στήμα.