Latin
Cap. CCI
Edward Wotton, De differentiis animalium 461-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCI. ENsecta animalia quibus dentes omniuora sunt: quibus autem lingua tanItum, humore undique eliquando sua lingua uescuntur: quorum alia etiam omniuora sunt, quibus scilicet gustus omnium saporum est, ut muscae: alia sanguiuora, ut tabani, asili: alia succis plantarum &fructuum uiuunt. Apis una nullis putidis assidet, nec utitur alio cibo quàm dulci. Formicę nihil ue nantur, sed ab aliis iam parata colligunt. Aranei nihil conficiunt neque reD condunt, sed cibum solo uenatu sibi acquirunt. Apes nihil uenantur, sed ipse sibi cibaria faciunt atque recondunt: mel enim cibus earum est. Insecta humorem, non potus, sed cibi gratia assumunt. Omne insectorum genus minimo alimento contentum est, &prope sibi ipsa sufficiunt, non tam corpo ris exiguitate quàm frigiditate, uti Aristoteli placet. Insectis animalibus neque uocis, neque locutionis ulla facultas, sed sonus tantum iis spiritu interiore mouetur, non exteriore: nullum enim ex iis spirat: omnia uero in eo genere membrana septo cincturaeue qua incisura est subdita, sonant attritu spiritus interioris. Insecta pene omnia hyeme conduntur, praeter ea quae uitam in domiciliis cum hominibus agant: quaeque prius intereant quam annuum tempus excedant. Latent haec hyeme, alia diutius, alia quandiu algor uehemens est, ut apes. Conduntur autem quaque locis apricis abdita, E& ubi sibi cubile constituere tutius solent. Senectutem etiam exuunt insecta quaedam, ut silpha, &ea quorum pennae uagini continentur, ut Scarabaei.