Latin
Cap. CCI
Edward Wotton, De differentiis animalium 462
Unproofread scanNot analysed yet
Et omnia quidem ubi iam factum est quod gigni debuerit, exuunt, ut iam dictum est. Nam ut partui ouiparo cortex, sic uermiculariae proli oper culum circunrumpitur, aeque &apibus &locustis &aliis nonnullis. Inse ctorum maxima pars eo tempore ualet quo gigni solet, uidelicet cum annus humidus &tepidus est. Intereunt omnia insecta tacta ex oleo: sed celerrime si capite illito exponantur soli. Conglomerantur ex iis nonnulla ut sese tuto inflexu seruare possint: quaecunque scilicet prolixo corpore sunt. Quae autem glomerari nequeant, contrahunt se in incisuras, quod patet cum tanguntur, uelut ea quae canthari uocantur: ubi enim metuerint, motu cessant, F totoque corpore indurescunt. De insectorum generibus, quae fauos sibi extruant, ut de apibus, atque id genus aliis.