Latin
Cap. CCII
Edward Wotton, De differentiis animalium 462-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CCII. INsectorum genus quoddam est nomine adhuc uacans quo uno compre Thendatur, sed formam suarum partium cognatam omnium referens, ui delicet ea quae fauos faciunt, ut apes &reliqua similis formae insecta: quorum genera nouem numero sunt. Sex illa ex his gregalia, apes, reges apum: fuci qui inter apes degunt, uespae, crabrones, &teuthredones: solitaria uerò reliqua tria, sirenis maior, sirenis minor, &quem bombylium uocant. Sed inter insecta omnia principatus apibus, &iure praecipua admiratio, solis ex eo genere hominum causa genitis, inquit Plinius. Mella contrahunt suc cúmque dulcissimum ac saluberrimum, fauos confingunt &ceras, rempublicam habent: concilia priuatim, ac duces gregatim: &quod maxime mirum sit, mores habent. Genera apum plura: optimum, quae breues, uariae, &in rotunditate compactiles sunt: secundum, quae longae &crabronibus uespisue similes: tertium, qui φός, id est fur nuncupatur: quartum, fucus: (nam &haec inter apes numerantur. Duo item principum regumue genera: alterum rufum fuluumue, (πυῤῥὸν Graeci uocant) quod praestantius est, alterum nigrum magisque uarium. Duplo amplius hoc genus ape utili: &pars à praecincto inferior longitudine proportionem habet sesquialteram: uocanturque à nonnullis matres apum, utpote originis authores. Aculcum H apes possident, fuci eo carent, reges ducesque habent, sed non utuntur: quocirca eos carere aculeo nonnulli existimant. Haec Aristoteles. Tria ducum genera fecere quidam, ut refert M. Varro, nigrum, rubrum &uarium. Menecrates duo statuit, nigrum &uarium: melior nigro uarius, ita ut expediat mellario cum duo sint eadem aluo, interficere nigrum, quem scit cum altero rege esse seditiosum, &corrumpere aluum. Sunt reges apum, ut Co lumella prodidit, maiores paulo &oblongi magis quàm caeterae apes, re ctioribus cruribus, sed minus amplis, pinnis pulchri coloris, &nitidi leues que, ac sine pilo, sine spiculo, nisi quis forte pleniorem quasi capillum quem in uentre gerunt, aculeum putet, quo &ipso tamen ad nocendum non utuntur IX. A utuntur: quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro ha1 bitu damnabis ingenium,